Jó 6
1respondens autem Iob dixit
2utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera
3quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena
4quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me
5numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit
6aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem
7quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt
8quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus
9et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me
10et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti
11quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam
12nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est
13ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me
14qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit
15fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus
16qui timent pruinam inruet super eos nix
17tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo
18involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt
19considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper
20confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt
21nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis
22numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi
23vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me
24docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me
25quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere
26ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis
27super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum
28verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar
29respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate
30et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit