GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

João 16

1haec locutus sum vobis ut non scandalizemini

2absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo

3et haec facient quia non noverunt Patrem neque me

4sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis

5haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis

6sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum

7sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos

8et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio

9de peccato quidem quia non credunt in me

10de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me

11de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est

12adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo

13cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis

14ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis

15omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis

16modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem

17dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem

18dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur

19cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me

20amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium

21mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum

22et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis

23et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis

24usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum

25haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis

26illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis

27ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi

28exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem

29dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis

30nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi

31respondit eis Iesus modo creditis

32ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est

33haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum