9ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt
10et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis
11et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos
12cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur
13nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis
14ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo
15non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo
16de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo
17sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est
18sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum
19et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate
20non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me
21ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti
22et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumus
23ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti
24Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi
25Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti
26et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis