3Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armis
4Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem quaeritis
5responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis
6ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram
7iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem dixerunt Iesum Nazarenum
8respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quaeritis sinite hos abire
9ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam
10Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem nomen servo Malchus
11dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum
12cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum