João 19
1tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit
2et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum
3et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum et dabant ei alapas
4exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras
5ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo
6cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam
7responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit
8cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit
9et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde es tu Iesus autem responsum non dedit ei
10dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te
11respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet
12exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesari
13Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha
14erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis ecce rex vester
15illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem
16tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxerunt
17et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha
18ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum
19scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum
20hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine
21dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum
22respondit Pilatus quod scripsi scripsi
23milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum
24dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec fecerunt
25stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene
26cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus
27deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua
28postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio
29vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius
30cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum
31Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur
32venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo
33ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura
34sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua
35et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis
36facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eo
37et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixerunt
38post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu
39venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum
40acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire
41erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat
42ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum