22neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio
23ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum
24amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam
25amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent
26sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso
27et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est