15dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas
16fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem quae ducit Medaba
17et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon
18Iessa et Cedmoth et Mepheeth
19Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallis
20Bethpheor et Asedothphasga et Bethaisimoth
21omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terrae
22et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israhel gladio cum ceteris interfectis
23factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum
24deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius haec divisio est
25terminus Iazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terrae filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra Rabba
26et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim usque ad terminos Dabir
27in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque Iordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam
28haec est possessio filiorum Gad per familias suas civitates et villae earum