GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Josué 15

1igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae

2initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem

3egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa

4atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae

5ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium

6ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben

7et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel

8ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem

9pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum

10et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna

11et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur

12hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis

13Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron

14delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach

15atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum

16dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem

17cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem

18quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit

19at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius

20haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas

21erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur

22et Cina et Dimona Adeda

23et Cedes et Asor Iethnan

24Zif et Thelem Baloth

25et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor

26Aman Same et Molada

27et Asergadda et Asemon Bethfeleth

28et Asersual et Bersabee et Baziothia

29Bala et Hiim Esem

30et Heltholad Exiil et Harma

31Siceleg et Medemena et Sensenna

32Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum

33in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena

34et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim

35et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca

36et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum

37Sanan et Adesa et Magdalgad

38Delean et Mesfa et Iecthel

39Lachis et Bascath et Aglon

40Thebbon et Lehemas et Chethlis

41et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum

42Labana et Aether et Asan

43Ieptha et Esna et Nesib

44Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum

45Accaron cum vicis et villulis suis

46ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius

47Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius

48et in monte Samir et Iether et Soccho

49et Edenna Cariathsenna haec est Dabir

50Anab et Isthemo et Anim

51Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum

52Arab et Roma et Esaan

53Ianum et Bethafua et Afeca

54Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum

55Maon et Chermel et Zif et Iotae

56Iezrehel et Iucadam et Zanoe

57Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum

58Alul et Bethsur et Gedor

59Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum

60Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum

61in deserto Betharaba Meddin et Schacha

62Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum

63Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem