28humiliatus est autem Madian coram filiis Israhel nec potuerunt ultra elevare cervices sed quievit terra per quadraginta annos quibus praefuit Gedeon
29abiit itaque Hierobbaal filius Ioas et habitavit in domo sua
30habuitque septuaginta filios qui egressi sunt de femore eius eo quod plures haberet uxores
31concubina autem illius quam habebat in Sychem genuit ei filium nomine Abimelech
32mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona et sepultus in sepulchro Ioas patris sui in Ephra de familia Ezri