2loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas
3si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum
4ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens
5immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi
6detractaque pelle hostiae artus in frusta concident
7et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita
8et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori
9intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino