GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Levítico 11

1locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

2dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae

3omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis

4quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis

5chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est

6lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit

7et sus qui cum ungulam dividat non ruminat

8horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis

9haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis

10quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis

11et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis

12cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt

13haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum

14milvum ac vulturem iuxta genus suum

15et omne corvini generis in similitudinem suam

16strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum

17bubonem et mergulum et ibin

18cycnum et onocrotalum et porphirionem

19erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem

20omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis

21quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram

22comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum

23quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis

24et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum

25et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum

26omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur

27quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum

28et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis

29hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum

30migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa

31omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum

32et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur

33vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est

34omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit

35et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt

36fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur

37si ceciderint super sementem non polluent eam

38sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur

39si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum

40et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum

41omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum

42quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est

43nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis

44ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram

45ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum

46ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra

47ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis