GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Levítico 14

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens

2hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem

3qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam

4praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum

5et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes

6alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in sanguine passeris immolati

7quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet

8cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus

9et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore

10die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium

11cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii

12tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium et oblatis ante Dominum omnibus

13immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est

14adsumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus dextrae et pedis

15et de olei sextario mittet in manum suam sinistram

16tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies contra Dominum

17quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto

18et super caput eius

19rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum

20et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur

21quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium

22duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum

23offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino

24qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul

25immolatoque agno de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur et super pollices manus eius ac pedis dextri

26olei vero partem mittet in manum suam sinistram

27in quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies contra Dominum

28tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto

29reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum

30et turturem sive pullum columbae offeret

31unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis

32hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui

33locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

34cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus

35ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea

36at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram

37et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua

38egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus

39reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram

40iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo

41domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo

42lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto alio liniri domum

43sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita

44ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus

45quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo

46qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque ad vesperum

47et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua

48quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate

49et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum

50et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas

51tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies

52purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque vermiculo

53cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et iure mundabitur

54ista est lex omnis leprae et percussurae

55leprae vestium et domorum

56cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in varias species coloribus inmutatis

57ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit