GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Levítico 18

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens

2loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester

3iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis

4facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester

5custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus

6omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus

7turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius

8turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est

9turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis

10turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est

11turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis

12turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui

13turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae

14turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur

15turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius

16turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est

17turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est

18sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente

19ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius

20cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis

21de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus

22cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est

23cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est

24ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum

25et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos

26custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos

27omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam

28cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos

29omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui

30custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester