GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Levítico 2

1anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus

2ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino

3quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini

4cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita

5si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento

6divides eam minutatim et fundes supra oleum

7sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur

8quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis

9qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino

10quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini

11omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini

12primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis

13quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal

14sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino

15fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est

16de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus