Levítico 24
1et locutus est Dominus ad Mosen dicens
2praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter
3extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris
4super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini
5accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas
6quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues
7et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini
8per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno
9eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo
10ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite
11cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan
12miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus
13qui locutus est ad Mosen
14dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus
15et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum
16et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
17qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur
18qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima
19qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei
20fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur
21qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur
22aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester
23locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi