5fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth
6erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella
7et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis
8factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum
9secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini
10et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi
11apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi
12et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum
13ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem
14et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt
15erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
16et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum
17et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam
18et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis
19et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare
20et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo
21et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo
22egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus
23et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam
24post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens
25quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines