57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium
58et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei
59et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam
60et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes
61et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine
62innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum
63et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi
64apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum
65et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec
66et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo
67et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens
68benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
69et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui
70sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius
71salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos
72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti
73iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
74daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi
75in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris
76et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius
77ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum
78per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto
79inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis
80puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel