GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Lucas 10

1post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus

2et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem

3ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos

4nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis

5in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui

6et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur

7in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum

8et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quae adponuntur vobis

9et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei

10in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite

11etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei

12dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati

13vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent

14verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis

15et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris

16qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit

17reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo

18et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem

19ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit

20verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis

21in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te

22omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare

23et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtis

24dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt

25et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo

26at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis

27ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum

28dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives

29ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus

30suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto

31accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit

32similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit

33Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est

34et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit

35et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi

36quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones

37at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Iesus vade et tu fac similiter

38factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam

39et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius

40Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet

41et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima

42porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea