GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Lucas 17

1et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt

2utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis

3adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi

4et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi

5et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem

6dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis

7quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe

8et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes

9numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto

10sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus

11et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam

12et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe

13et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri

14quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt

15unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum

16et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus

17respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt

18non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena

19et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit

20interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione

21neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est

22et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis

23et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini

24nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua

25primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac

26et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis

27edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes

28similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant

29qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit

30secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur

31in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro

32memores estote uxoris Loth

33quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam

34dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur

35duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur

36respondentes dicunt illi ubi Domine

37qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae