GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Lucas 18

1dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere

2dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur

3vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo

4et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor

5tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me

6ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit

7Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis

8dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra

9dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam

10duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus

11Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus

12ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo

13et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori

14dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

15adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos

16Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei

17amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud

18et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo

19dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus

20mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem

21qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea

22quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me

23his ille auditis contristatus est quia dives erat valde

24videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt

25facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei

26et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri

27ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum

28ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te

29qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei

30et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam

31adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis

32tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur

33et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget

34et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur

35factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans

36et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset

37dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret

38et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei

39et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei

40stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum

41dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam

42et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit

43et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo