Lucas 22
1adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha
2et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem
3intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim
4et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis
5et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare
6et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis
7venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha
8et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus
9at illi dixerunt ubi vis paremus
10et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat
11et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem
12et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate
13euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha
14et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo
15et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar
16dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei
17et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos
18dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat
19et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem
20similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur
21verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa
22et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur
23et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset
24facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior
25dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur
26vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator
27nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat
28vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis
29et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum