32et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem
33et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere
34et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate
35et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora
36et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu
37et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare
38vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma
39et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens
40et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei
41et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum
42surgite eamus ecce qui me tradit prope est