43et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus
44dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite
45et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum
46at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum
47unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam
48et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me
49cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae
50tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
51adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum
52at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis