GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Marcos 8

1in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis

2misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent

3et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt

4et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine

5et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem

6et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae

7et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi

8et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas

9erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos

10et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha

11et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum

12et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum

13et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum

14et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi

15et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis

16et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus

17quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum

18oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini

19quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim

20quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem

21et dicebat eis quomodo nondum intellegitis

22et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret

23et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret

24et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes

25deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia

26et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris

27et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines

28qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis

29tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus

30et comminatus est eis ne cui dicerent de illo

31et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere

32et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum

33qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum

34et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me

35qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet

36quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae

37aut quid dabit homo commutationem pro anima sua

38qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis

39et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute