GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Mateus 14

1in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu

2et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo

3Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui

4dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam

5et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant

6die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi

7unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo

8at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae

9et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari

10misitque et decollavit Iohannem in carcere

11et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae

12et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu

13quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus

14et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum

15vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas

16Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare

17responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces

18qui ait eis adferte illos mihi huc

19et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis

20et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos

21manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis

22et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas

23et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi

24navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus

25quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare

26et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt

27statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere

28respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas

29at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum

30videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac

31et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti

32et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus

33qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es

34et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar

35et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes

36et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt