GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Mateus 22

1et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens

2simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo

3et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire

4iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias

5illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam

6reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt

7rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit

8tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni

9ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias

10et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium

11intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali

12et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit

13tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium

14multi autem sunt vocati pauci vero electi

15tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone

16et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum

17dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non

18cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae

19ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium

20et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio

21dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo

22et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt

23in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum

24dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo

25erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo

26similiter secundus et tertius usque ad septimum

27novissime autem omnium et mulier defuncta est

28in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam

29respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei

30in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo

31de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis

32ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium

33et audientes turbae mirabantur in doctrina eius

34Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum

35et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum

36magister quod est mandatum magnum in lege

37ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua

38hoc est maximum et primum mandatum

39secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum

40in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae

41congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus

42dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David

43ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens

44dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

45si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est

46et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare