Mateus 26
1et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis
2scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur
3tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas
4et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent
5dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo
6cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi
7accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis
8videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec
9potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus
10sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me
11nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis
12mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit
13amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius
14tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum
15et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos
16et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet
17prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha
18at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis
19et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha
20vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis
21et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est
22et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine
23at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet
24Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille
25respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti
26cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum
27et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes
28hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum
29dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei
30et hymno dicto exierunt in montem Oliveti
31tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis
32postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam
33respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor
34ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis
35ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt
36tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem
37et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse
38tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum
39et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu
40et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum
41vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma
42iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua
43et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati
44et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens
45tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum
46surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit
47adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi
48qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum
49et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum
50dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum
51et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius
52tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt
53an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum
54quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri
55in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis
56hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt
57at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant
58Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem
59principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent
60et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes
61et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud
62et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur
63Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei
64dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli
65tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam
66quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis
67tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt
68dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit
69Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras
70at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis
71exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno
72et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem
73et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit
74tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit
75et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare