Mateus 6
1adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est
2cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
3te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua
4ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
5et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
6tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
7orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur
8nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum
9sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum
10veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra
11panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie
12et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris
13et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo
14si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra
15si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra
16cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam
17tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava
18ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
19nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur
20thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur
21ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum
22lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit
23si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt
24nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
25ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum
26respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis
27quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum
28et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent
29dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis
30si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei
31nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur
32haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis
33quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis
34nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua