GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Neemias 11

1habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus

2benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem

3hii sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israhel sacerdotes Levitae Nathinnei et filii servorum Salomonis

4et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis Iuda Athaias filius Aziam filii Zacchariae filii Amariae filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares

5Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius Adaia filius Ioiarib filius Zacchariae filius Silonites

6omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes

7hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Masia filius Ethehel filius Isaia

8et post eum Gabbai Sellai nongenti viginti octo

9et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius Sennua super civitatem secundus

10et de sacerdotibus Idaia filius Ioarib Iachin

11Saraia filius Elcia filius Mesollam filius Sadoc filius Meraioth filius Ahitub princeps domus Dei

12et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaia filius Ieroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariae filius Phessur filius Melchiae

13et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo et Amassai filius Azrihel filius Aazi filius Mosollamoth filius Emmer

14et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo et praepositus eorum Zabdihel filius potentium

15et de Levitis Sebenia filius Asob filius Azaricam filius Asabia filius Boni

16et Sabathai et Iozabed super opera quae erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum

17et Mathania filius Micha filius Zebdaei filius Asaph princeps ad laudandum et confitendum in oratione et Becbecia secundus de fratribus eius et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun

18omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor

19et ianitores Accob Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo

20et reliqui ex Israhel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua

21et Nathinnei qui habitabant in Ofel et Siaha et Gaspha de Nathinneis

22et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius Asabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph cantores in ministerio domus Dei

23praeceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos

24et Fataia filius Mesezebel de filiis Zera filii Iuda in manu regis iuxta omne verbum populi

25et in domibus per omnes regiones eorum de filiis Iuda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capsel et in viculis eius

26et in Iesue et in Molada et in Bethfaleth

27et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius

28et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius

29et in Ainremmon et in Sara et in Irimuth

30Zanoa Odollam et villis earum Lachis et regionibus eius Azeca et filiabus eius et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom

31filii autem Beniamin a Geba Mechmas et Aia et Bethel et filiabus eius

32Anathoth Nob Anania

33Asor Rama Getthaim

34Adid Seboim Neballa Loth

35et Ono valle Artificum

36et de Levitis partitiones Iuda et Beniamin