GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Neemias 7

1postquam autem aedificatus est murus et posui valvas et recensui ianitores et cantores et Levitas

2praecepi Aneni fratri meo et Ananiae principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur

3et dixi eis non aperiantur portae Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausae portae sunt et oppilatae et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam

4civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio eius et non erant domus aedificatae

5dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo

6isti filii provinciae qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam

7qui venerunt cum Zorobabel Hiesuae Neemias Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi Israhel

8filii Pharos duo milia centum septuaginta duo

9filii Saphatiae trecenti septuaginta duo

10filii Area sescenti quinquaginta duo

11filii Phaethmoab filiorum Hiesuae et Ioab duo milia octingenti decem et octo

12filii Helam mille octingenti quinquaginta quattuor

13filii Zethua octingenti quadraginta quinque

14filii Zacchai septingenti sexaginta

15filii Bennui sescenti quadraginta octo

16filii Bebai sescenti viginti octo

17filii Azgad duo milia trecenti viginti duo

18filii Adonicam sescenti sexaginta septem

19filii Baggoaim duo milia sexaginta septem

20filii Adin sescenti quinquaginta quinque

21filii Ater filii Ezechiae nonaginta octo

22filii Asem trecenti viginti octo

23filii Besai trecenti viginti quattuor

24filii Areph centum duodecim

25filii Gabaon nonaginta quinque

26viri Bethleem et Netupha centum octoginta octo

27viri Anathoth centum viginti octo

28viri Bethamoth quadraginta duo

29viri Cariathiarim Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres

30viri Rama et Geba sescenti viginti unus

31viri Machmas centum viginti duo

32viri Bethel et Hai centum viginti tres

33viri Nebo alterius quinquaginta duo

34viri Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor

35filii Arem trecenti viginti

36filii Hiericho trecenti quadraginta quinque

37filii Lod Adid et Ono septingenti viginti unus

38filii Senaa tria milia nongenti triginta

39sacerdotes filii Idaia in domo Iosua nongenti septuaginta tres

40filii Emmer mille quinquaginta duo

41filii Phassur mille ducenti quadraginta septem

42filii Arem mille decem et septem Levitae

43filii Iosue et Cadmihel filiorum

44Oduia septuaginta quattuor cantores

45filii Asaph centum quadraginta octo

46ianitores filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai centum triginta octo

47Nathinnei filii Soa filii Asfa filii Tebaoth

48filii Ceros filii Siaa filii Fado filii Lebana filii Agaba filii Selmon

49filii Anan filii Geddel filii Gaer

50filii Raaia filii Rasim filii Necoda

51filii Gezem filii Aza filii Fasea

52filii Besai filii Munim filii Nephusim

53filii Becbuc filii Acupha filii Arur

54filii Besloth filii Meida filii Arsa

55filii Bercos filii Sisara filii Thema

56filii Nesia filii Atipha

57filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth filii Pherida

58filii Iahala filii Dercon filii Geddel

59filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erat ortus ex Sabaim filio Amon

60omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo

61hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent

62filii Dalaia filii Tobia filii Necoda sescenti quadraginta duo

63et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum

64hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio

65dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditus

66omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia sescenti sexaginta

67absque servis et ancillis eorum qui erant septem milia trecenti triginta et septem et inter eos cantores et cantrices ducentae quadraginta quinque

69cameli quadringenti triginta quinque asini sex milia septingenti viginti

70nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta

71et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas

72et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem

73habitaverunt autem sacerdotes et Levitae et ianitores et cantores et reliquum vulgus et Nathinnei et omnis Israhel in civitatibus suis