GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Números 10

1locutus est Dominus ad Mosen dicens

2fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra

3cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi

4si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel

5sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam

6in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione

7quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt

8filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris

9si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum

10si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester

11anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis

12profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan

13moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi

14filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab

15in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar

16in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon

17depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari

18profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur

19in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai

20porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel

21profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum

22moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud

23in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur

24et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis

25novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai

26in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran

27et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan

28haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur

29dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli

30cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum

31et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster

32cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi

33profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum

34nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent

35cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua

36cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel