GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Números 21

1quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedam

2at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius

3exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema

4profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laboris

5locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo

6quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum

7venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo

8et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet

9fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur

10profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth

11unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam

12et inde moventes venerunt ad torrentem Zared

13quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos

14unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon

15scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum

16ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam

17tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant

18puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana

19de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth

20de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum

21misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens

22obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos

23qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum

24a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum

25tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius

26urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon

27idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas Seon

28ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon

29vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon

30iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba

31habitavit itaque Israhel in terra Amorrei

32misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores

33verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai

34dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon

35percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius