GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Números 28

1dixit quoque Dominus ad Mosen

2praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua

3haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum

4unum offeretis mane et alterum ad vesperam

5decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin

6holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini

7et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini

8alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino

9die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba

10quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno

11in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos

12et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes

13et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino

14libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt

15hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis

16mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit

17et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis

18quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea

19offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

20et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem

21et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos

22et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis

23praeter holocaustum matutinum quod semper offertis

24ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum

25dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo

26dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea

27offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem