Provérbios 10
1parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae
2non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte
3non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet
4egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat
5qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis
6benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem
7memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet
8sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis
9qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit
10qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur
11vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem
12odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas
13in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde
14sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est
15substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum
16opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum
17via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat
18abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est
19in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est
20argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo
21labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur
22benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio
23quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia
24quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur
25quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum
26sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum
27timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur
28expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit
29fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum
30iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram
31os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit
32labia iusti considerant placita et os impiorum perversa