Provérbios 17
1melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio
2servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet
3sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus
4malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus
5qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus
6corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui
7non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens
8gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit
9qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos
10plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum
11semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum
12expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua
13qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius
14qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit
15et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum
16quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit
17omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur
18homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo
19qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam
20qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum
21natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur
22animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa
23munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii
24in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae
25ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum
26non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat
27qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus
28stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens