Provérbios 18
1occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis
2non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius
3impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium
4aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae
5accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii
6labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat
7os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius
8verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris
9qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis
10turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur
11substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum
12antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur
13qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum
14spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere
15cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam
16donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit
17iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum
18contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat
19frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium
20de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum
21mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius
22qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino
23cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide
24vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater