Provérbios 2
1fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te
2ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam
3si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae
4si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam
5tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies
6quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia
7custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter
8servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens
9tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam
10si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit
11consilium custodiet te prudentia servabit te
12ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur
13qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas
14qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis
15quorum viae perversae et infames gressus eorum
16ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos
17et relinquit ducem pubertatis suae
18et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius
19omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae
20ut ambules in via bona et calles iustorum custodias
21qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea
22impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea