Provérbios 23
1quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam
2et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam
3ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii
4noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum
5ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum
6ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius
7quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum
8cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos
9in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui
10ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas
11propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum
12ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae
13noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur
14tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis
15fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum
16et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua
17non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die
18quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur
19audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum
20noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt
21quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio
22audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua
23veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam
24exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo
25gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te
26praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant
27fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena
28insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit
29cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum
30nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis
31ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande
32sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet
33oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa
34et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo
35et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam