Provérbios 28
1fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit
2propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit
3vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames
4qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum
5viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia
6melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus
7qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum
8qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas
9qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis
10qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona
11sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum
12in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum
13qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur
14beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum
15leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem
16dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius
17hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet
18qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel
19qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate
20vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens
21qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem
22vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei
23qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit
24qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est
25qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur
26qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur
27qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam
28cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti