Provérbios 29
1viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur
2in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus
3vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam
4rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam
5homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius
6peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit
7novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam
8homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem
9vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem
10viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius
11totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum
12princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios
13pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus
14rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur
15virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam
16in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt
17erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae
18cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est
19servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit
20vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio
21qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem
22vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior
23superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria
24qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat
25qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur
26multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum
27abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via