Provérbios 31
1verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua
2quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum
3ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges
4noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas
5ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis
6date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo
7bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius
8aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt
9aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem
10aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius
11beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit
12gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae
13deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum
14he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum
15vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis
16zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam
17heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum
18teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius
19ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum
20caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem
21lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus
22mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius
23nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae
24samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo
25ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo
26phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius
27sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet
28coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam
29res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas
30sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur
31thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius