Provérbios 6
1fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam
2inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus
3fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum
4ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae
5eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis
6vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam
7quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem
8parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat
9usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo
10paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias
11et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus
12homo apostata vir inutilis graditur ore perverso
13annuit oculis terit pede digito loquitur
14pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat
15huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam
16sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius
17oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem
18cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum
19proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias
20conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae
21liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo
22cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis
23quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae
24ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae
25non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius
26pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit
27numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant
28aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius
29sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam
30non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam
31deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet
32qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam
33turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur
34quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae
35nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima