Romanos 10
1fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem
2testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam
3ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti
4finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti
5Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea
6quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere
7aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare
8sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus
9quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris
10corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem
11dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur
12non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum
13omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
14quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante
15quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona
16sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro
17ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi
18sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
19sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam
20Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant
21ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem