GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Romanos 12

1obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum

2et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta

3dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei

4sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent

5ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra

6habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei

7sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina

8qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate

9dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono

10caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes

11sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes

12spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes

13necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes

14benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere

15gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus

16id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos

17nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus

18si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes

19non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus

20sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius

21noli vinci a malo sed vince in bono malum