GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Romanos 2

1propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas

2scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt

3existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei

4an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit

5secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei

6qui reddet unicuique secundum opera eius

7his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam

8his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio

9tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci

10gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco

11non est enim personarum acceptio apud Deum

12quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur

13non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur

14cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex

15qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium

16in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum

17si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo

18et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem

19confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt

20eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege

21qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris

22qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis

23qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras

24nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est

25circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est

26si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur

27et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es

28non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio

29sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est