GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Romanos 7

1an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit

2nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri

3igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro

4itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo

5cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti

6nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae

7quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces

8occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat

9ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit

10ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem

11nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit

12itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum

13quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum

14scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato

15quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio

16si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona

17nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum

18scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio

19non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago

20si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum

21invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet

22condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem

23video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis

24infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius

25gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati