35quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius
36sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis
37sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos
38certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines
39neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro