Salmos 21
1in finem pro adsumptione matutina psalmus David
2Deus Deus meus respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum
3Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi
4tu autem in sancto habitas Laus Israhel
5in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos
6ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi
7ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis
8omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput
9speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum
10quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae
11in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu
12ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet
13circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me
14aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens
15sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei
16aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me
17quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos
18dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me
19diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem
20tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice
21erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam
22salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam
23narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te
24qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum
25timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit %me;
26apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum
27edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi
28reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium
29quoniam Dei est regnum et %ipse; dominabitur gentium
30manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram
31et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi
32adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit %Dominus;