Salmos 31
1huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata
2beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus
3quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die
4quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna mea; dum configitur %mihi; spina diapsalma
5delictum meum cognitum tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma
6pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt
7tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma
8intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos
9nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te
10multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit
11laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde