GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Salmos 34

1huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me

2adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi

3effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum

4confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala

5fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos

6fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos

7quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam

8veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso

9anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo

10omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum

11surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me

12retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae

13ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur

14quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar

15et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi

16dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis

17Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam

18confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te

19non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis

20quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia terrae loquentes; dolos cogitabant

21et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri

22vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me

23exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam

24iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi

25non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum

26erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me

27exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius

28et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam